Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS IV., SCENA PRIMA. Praefectus Aulae, an omnia sint parata ad Natalis diei spectacula
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.5.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
TOta in triumpho est aula, natalem diem
Obitura Regis, tota plebs aestu pari,
Parique miles omnis in ludos calet.
Quae vota mente quisque digessit, quibus
Studiis sequatur Principem, in apertum exserit,
Sed quantus aulae lusibus fucus subest?
In fronte multis gaudii species micat;
Odium in recessu est; quique vult Regis necem,
Vovere longos fingit ad vitam dies,
Si verba spectes, trahere felicem iubent
Per saecla vitam; pace tranquillum diu
Vigere sceptrum; nube maeroris diem
Nullum inquinari: vota si mentis notes,
Sinusque penetres; corde perfidia sedens
Sub fronte amoena Tartarum et Furias tegit.
Sic pura numquam Regibus veri est fides.
Et tamen amantur, blanda qui fingunt; licet
Totum latente pectore Acheronte tegant.
Rex in propinquo est. aere numeroso tuba
Indicat aulae festa Natalis ioci.