Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS IV., SCENA SECUNDA. Eduntur Regi Natalicia spectacula a Civibus, Nobilibus, et, lines 3.5.2.2.167-3.5.2.2.181
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.5.2.2.167-181
Unproofread scanNot analysed yet
Saltem fateri debita licebit. Suam
Felicitatem robori debet tuo
Fideique placidus Imperi nostri status.
Sed iam vacatum plausui et ludo satis.
Moderata durant. Limes adiungit brevis
Gaudia dolore. Parcius quisquis potest
Frui secundis, poterit et diu frui.
De liberali gaudii fonte ut bibas
Multum; bibendum est parcius. Curis quoque
Hora sua danda est. Plausuum quod est super,
Servetur horae. Persiae Orator prope est.
Ut fama nuntiavit; hic spectet mei
Pompam diei, quemque testatum facit
In nos amorem civis: et demum sciat
Hoc esse tegere, Civium affectu frui.