Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS V., SCENA PRIMA. Legatus Persiae deponit sui Regis officia apud tyrannum: cui
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.6.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Solimanne, Regum gloria, Deorum nepos,
Fraterque Solis: Persiae orator tuos
Adoro vultus Causa me coram tibi
Amica sistit Vota, quae praesens tuo
Dies, dierum gemma, natali parat,
Augere votis Rex meus voluit suis.
Hinc tibi perennes ire sine nebula dies,
Florere sceptra, pace tranquilla solum
Gaudere, cives pacis obsequiis frui,
Regni ampliari limites, omnes supra
Te stare populos, perque stratorum gradi
Funesta Regum capita victorem vovet:
At se suosque patrio semper sinu
Et amore stringi Quoque si testis sui
In te caloris; Solis aestivi plaga
Abusque ductos, gloria claros Patrum
Iuvenes, et omni laude praestantes, tuis
Iubet sacrari honoribus. Rex. Gratum refer
Fuisse votum, munus acceptum Diem,
Quem mihi serenis ire sideribus vovet,
Pariter et illi candidis semper rotis
Fulgere voveo. Regio semper sinu
Fovebo; dum sincera constabit fides.
Quae pubis artes? Indoles magni exhibet
Documenta generis.
Leg. Frontis exterso aequore
Quivis parentum loquitur excelsum genus.
At arte saltus, corporum flexu, pedum
Agili chorea, quisque sufficiens suo
Placere Regi. Si iubes, nati tuis
Plaudere triumphis experimentum dabunt.
Re. Bartenam adesse iubeo, qui docta chely
Praeludat armis. Interim ad numeros chorus
Regat arma iuvenum.
Chorea Pharedorum.
Magna non dubiis notis
Iuvenum videtur indoles, magnus patrum
Manasse in animos sanguis et quidam poli
Fulsisse genius. Quo sit in pretio mihi
Tam scita soboles, molle documentum dabo.
Amabo in istis Persiam, et nostri indicem
Edam favoris tesseram. Leg. Si quid iubes,
Habes paratum nutibus Persam tuis.
Rex. Hoc iubeo: vivat debiti semper memor,
Fidelitatis certus, et pacti tenax.
Abiin recessus, hora dum ad cenam vocet.