Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS V., SCENA TERTIA. Gratillus ex proposito lente ad portum tendit iussam navim
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.6.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Regi obsequendum est: hora sed danda est fugae.
Lente parari haec iussa nil Regi officit;
Mihi, meisque plurimum confert. Cito
Eadem parari iussa, nil Regem iuvet.
Mihi, meisque plurimum sociis nocet.
Hoc imperantis iussui Regis dabo,
Ut expedisse iussa Gratillum sciat.
Bartenae et istud gratiae extremum dabo, ut
Non impeditus fugiat. At mihi hoc quoque
Accedet inde commodi, ut caream aemulo.
Abesse quem desidero. nolim ut celer
Nauta assequatur Mentiar celeri tamen
Mandata vento currere, atque Austro levem
Certare pinum. Regiae hos mores amant.
Quicumque ad aulam ten dis, et mente arduos
Captas honores, disce mentiri. Nisi
Hac arte superes, aemulo risum dabis.