Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS V., SCENA QUARTA. Navis quae fugientes insequitur, tempestate absorbetur.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.6.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Nolente eundum est aethere: elisis tonant
Fulminibus aurae, proelia exercent Noti;
Et tamen eundum est.
Na. 1. Pontus insurgit gravi
Motus procella Na. 2. Turbo dubitantis latus
Utrumque navis tundit, et letum minax
Intentat oculis. Prae. Quaerimus, quem non licet
Caelo vetante consequi. Fulmen cremet
Impia iubentem! Cardine evulsus polus,
Compage fracta mundus in collum ruat
Na. 1. Superant furores: latera iam navis crepant.
Praef. A fronte scopulus, fluctus a tergo, dies
Exstinctus, astra nocte tumulata: omnia
Nostram in ruinam sidera et portum cient.
Na. 2. Iuvat perire.
Na. 1. Quando vis superat maris
Danda est furenti Aeoli arbitrio ratis.
Pr. Heu! innocentem fata Bartenam probant,
Regem nocentem Luimus alienum scelus.