Latin
FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS V., SCENA ULTIMA. Ansberta suo tandem se Bertulfo manifestat, et pius coniugalis, lines 3.6.8.2.1-3.6.8.2.49
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.6.8.2.1-49
Unproofread scanNot analysed yet
Primus. --Evanuit, quidquid mali
Sors machinata est: nunc voluptati novae
Concede mentem.
Be. Quae voluptatis queat
Recreare stilla, coniugis quando grave
Oculis oberrat facinus, et mentem novo
Semper dolore sauciat? Secund. Non est nocens,
Sed est nocenti similis.
Be. O probrum domus!
Indigna tanto coniuge; indigna et meo
Posthac amore. Quid audio? vindex meae
Unice salutis, cuius in manu stetit
Bertulfus, et quod sanguinis super est mei.
Hic est amici, cuius auspiciis neci
Caput hoc ademptum est: cuius artifice manu
Est mitigatus Regis accensi furor;
Amante cuius fraude Bertulfus suae
Morti est superstes: quidquid est vitae super,
Quidquid cruoris, spiritus, donum est tuum,
An Bertulfe laudes parcius nostras cane.
Deus profundo carcere exemit: Dei
Est vita munus: Si quid accessit mea
Ab arte, amoris debitum obsequium fuit.
Be. Hoc est quod animam flectit, et amorem meum
In te retorquet; quoque me cogis piam
In servitutem. An. Tolle non fausti sonum
Nominis. Amantes vinculum stringit quidem,
Non servitutis Be. Servitus magna est amor.
An. Sed libera simul: Vinculo hoc stringar, licet.
Sed etiam amorem redde cui debes.
Be. Cui?
An. Ansbertae. Be. Amorem quando tu totum rapis,
Nil dividendum restat Ansbertae. An Mihi
Quemcumque reddis, coniugi debes. Be. Mihi
Iam nulla coniux: Fuerit: at non est mea.
An. Adhuc amare credo. Be. Bertulfum?
An. Quem amet,
Non restat alius. Be. Scilicet constans probat
Fides amorem! An. Scelera suspicio ingerit.
Be. Non vana.
An. Vana est suspicio, quae non probat,
Be. Si sibi probari postulat, satis est nocens.
An. Scelus probari si nequit, non est nocens.
Be. Ipsum probari velle convincit ream.
An Hoc innocentis unicum est scutum. Rea
Utcumque tamen Ansberta sit. non sum nocens;
Mea et repelli vota non mereor. Be. Habes
Quodcumque postulabis. Ansbertae nihil
Debeo, nihil reservo. An Sed tamen est tua.