# POESIS DRAMATICA, Pars II 3.6.8.2.50-97

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II, FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS V., SCENA ULTIMA. Ansberta suo tandem se Bertulfo manifestat, et pius coniugalis, lines 3.6.8.2.50-3.6.8.2.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/3.6.8.2.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/3.6.8.2.50

Tuus nec aliter esse Bartenas potest,
Nisi et tua sit Ansberta. Ber. Quo cogis meos
Bartena amores? An. Quo maritalis vocant
Te iura fidei, iura naturae, tuus
Affectus ipse. Be. Haec ora, et obtutus meos
Numquam videbit. An Sed videt; coram tuis
Assistit oculis; loquitur, amplexum petit,
Ego sum tua illa Ansberta.
Be. Quid demens ago?
An. Bertulfe. Ego sum Ansberta: Non noscis chelym?
Non annulum? aut imaginem? armillas? tua
Sunt ista dona. Coniugem agnosce; et pium
Indue maritum. Be. Caelites, quae me mihi
Gaudia reponunt! es mea Ansberta, es mea!
An. Bertulfe meus es. Be. Perditum me, me impium!
Sospes diei reddor; ego amoris vice
Te damno toties. Tu tuum, ut serves meum,
Morti propinas sanguinem: ego crudus tuam
Prostituo famam Tu tuum salvas, ego
Meam cruentus coniugem addico neci.
An Mittantur ista: Gaudium Ansbertae unicum.
Amor, voluptas, cura, deliciae, quies!
Be. Habes nocentem coniugem Ansberta: ut lubet,
Decerne digna sceleri supplicia meo.
An Nullum patratum est.
Be. Coniugem quoties meam
Te pernegavi? An. Sed tuum quoties mihi
Animum obligasti?
Be. Incognito. An Hoc tollit scelus.
Bertulfe amasti coniugem. Be. At larva sine
Amare decuit; nec maritali notam
Afflare fidei. An. Larva ubi dempta est, nota
Omnis recedit. Be. At meum remanet scelus
Poena expiandum. An.Poena iam sceleri stetit,
Si quod patratum est. ipsa suspicio. gravis
Est suspicanti poena. Be. Cur larva tamen
Ludere maritum placuit?
An. Ut amorem tuum
Dolor aperiret. Fidus interpres dolor
Amantis animi est. Be. Odia sed amoris vicem
Reposui amanti. An. At odia, quae dolens amor
Animo imperavit. Ipsa sunt odia tui
Testes amoris. Be. Fateor, et amavi, et dolor
Odia excitavit: error at mentem gravi
Nube implicavit. An. Error hic totus meae
Est tela fraudis. Quidquid hic culpae vides:
Culpa est amoris. Innocens tamen est amor
Quidcumque peccet error.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml.
