# POESIS DRAMATICA, Pars II 3.6.9.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II, FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS V., EPILOGUS. Aeternitas ex suo templo decernit duobus Amantibus immortalitatem unum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/3.6.9.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/3.6.9.2

Mortale nihil mutua vota
Complet amantum. Timide amatur,
Quod periturum est. Non bene satiant
Bona, quae a tergo fine premuntur.
Quisquis vero vivit amore,
Cupit aeternum vivere, quod amat.
Duo A. Tu Diva potes, quod mortale est,
Immortali sorte beare.
Fac noster amor superet, quidquid
Mortale sapit. Aet. Volo, quod possum.
Semper hic animus tenuit Superos,
Nullo Austriacos sine Hymenaeos
Claudere; donec mundum extrema
Linea claudat. Vos ego puro
Destino caelo. Praeterit omne,
Quod meat infra, quidquid supra est,
Est aeternum. Pergite; Solis
Lunaeque orbes iure tenete.
Aet. Con. Sic sancta poli decreta iubent.
Fel. Qualis olympum Cynthius astris
Replet; Con. aut qualis Cynthia terras
Floribus implet: Sol. et Fel. et Con. talis in omnem
Austria flores, Austria Stellas
Dividat orbem. Aet. Decede novo
Cynthie Soli: decede novae
Cynthia Lunae. Sol. Lu. Sancta iubetis.
Hoc mihi pridem fuit in votis:
Sol Cedere Soli. Lu. Cedere Lunae,
Sol. Cedere Soli: quem Diva dedit
Austria mundo. Lu. Cedere Lunae,
Quam Diva dedit mundo Hesperia.
Aet. Ite o magni lumina mundi
Iungite caelos, iungite sancto
Foedere terras. Sol Respice Solem
O Luna tuum. Lu. Respice Lunam
Sol magne tuam. Omn. Mutuus iste
Gaudia mundo dabit aspectus.
Am. 1. O Luna tuum respice Solem.
Am. 2. Sol magne tuam respice Lunam.
Om. Mutus iste
Gaudia mundo dabit aspectus.
Aet. Iam bona praesunt sidera mundo.
Cynthie stellas accende novas;
Cynthia flores vere aeterno
Expande novos. Om. Mutuus iste
Gaudia mundo dabit aspectus,
Aet. Iam bona praesunt sidera mundo.
Excidat, alto si quod iniquum
Sidus olympo est. Om. Excidat alte.
Iam bona praesunt sidera caelo.
Aet. Quidquid amantum siderum olympo est,
Plaudite Soli, plaudite Lunae.
Om. Plaudite Soli, plaudite Lunae:
Iam bona praesunt sidera munde.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml.
