Latin
FIDUCIA IN DEUM, SIVE BETHULIA LIBERATA., ACTUS I., CHORUS. Timor Bethuliae. PARS. I. Timor larvas ad terrendam Bethuliam parat.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 4.1.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Non sum, vultu qui putor esse.
Mihi Tisiphone sedet in fronte,
Oculos flamma tristis Averni
Incendit Erinnys: cruda medusae
Labra venenum toxicat: ora
Draco Cocyti dentibus armat;
Ungue Leonis palma Armenii
Utraque saevit: tigridem toto
Corpore gesto Non sum, vultus
Quem peregrina simulat larva.
Si mihi larvam facie demas,
Nihil in fronte est mihi Tisiphones,
Nihil infernae in lumine flammae,
Nihil in labris, nihil in dente,
Sive Medusae est, sive Draconis.
Quae monstra paro, quae flagra roto,
Quas tendo minas: non sum tristis
Funeris index, non periturae
Praevola sortis, sed melioris
Nuntia vitae. Nunc Bethuliae
Per simulatos fronte horrores
Minor exitium.