# POESIS DRAMATICA, Pars II 4.3.7.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II, FIDUCIA IN DEUM, SIVE BETHULIA LIBERATA., ACTUS III., SCENA SEPTIMA. Mirantur Bethulienses repentinam in castris Assyriis turbationem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/4.3.7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/4.3.7.2

Quis aestus ille? quis lacessiti fragor
Assyrii in armis? moenia affultu parat
Eruere? an umbras fingit? an patitur? mihi
Tumultus iste grande portendit malum.
Me. Stat vigilin armis Civis, et circum omnia
Moenia coronat, perque stationes suas
Digestus omnes hostium observat minas;
Nihil at parari virium in muros videt.
10. Annon tumultum advertit?
Nic. Advertit; stupet
Timere. fugere, cadere; et exemplo novo
Nullo impetente ruere, qua praeceps agit
Metus, vel ira. Me. Panicus vel est timor,
Vel proeliantis Numinis vindex manus
10. Quidcumque subsit, dulce portentum mihi est
Nostrae salutis. Quando confuso metu
Deus arma turbat hostium, quid non licet
Sperare? Nic. Iam se posuit, id quidquid fuit,
Altumque miles ambitu toto silet.
Sed ecce Iudith. Qualis incessu Dea!

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml.
