Latin
FIDUCIA IN DEUM, SIVE BETHULIA LIBERATA., ACTUS IV., SCENA PRIMA. Vagao apud Risontem agit, ut Iudith ad Holofernem deducatur
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 4.4.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
NOn impetrabis. Vag. Nam quid hinc metuis mali?
Ris. Quid non metuere debeat, quisquis sapit?
Va. Vir natus armis feminam imbellem? Ri. Dolos
Fraudesque nimium nemo femineas cavet.
Va. Quid sola possit, debilis, inermis? Ri. Vafra, et
Dolosa quid possit mulier, oras? Ferus
Quod nequeat hostis, quodque post cassis fleant
Lacrimis nepotes Femina abstrusos habet
Animi recessus. Blanda dum vultu exhibet
Timenda cordis intimo abscessu coquit.
Va. Non exitura. Coquere quid prosit dolos,
Quibus negata ad publicam est lucem via?
Ri. In hoc coquuntur mente, ut inveniant viam.
Qua prodeant in publicum.
Va Ubi vires negat
Natura, vanus mentis obtectae est furor.
Ri. Ita imbecillem nemini credas manum.
Ut non superbum sternere Heroem queat.
Va Sine, videatur mulier Assyrio Duci.
Siquid latentis esse cognoscet doli,
Ipse, quid agendum statuet. Ri. Hoc ipsum est, capi
Dolis, videre feminam. Vagao abstine,
Nocitura petere: lumina ut subeat Ducis
Non impetrabis. Vita fidetur, fat est
Quod petitur ultra, non vacat grandi metu,
Quid possit una mulier, ubi coepit virum
Documenta magnis cladibus mundus dedin.