Latin
FIDUCIA IN DEUM, SIVE BETHULIA LIBERATA., ACTUS IV., PARS III. Bethulia in sinum Gaudii ad purum aethera assumitur.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 4.4.13.2
Unproofread scanNot analysed yet
--Iam satis est Tibi
Pando Diva sinus. Huc levis advola
Hic vivi innocuos laetitiae dies,
Quos nec contemneret. nubibus Africus,
Nec scindat Boreas, nec truculentior
Eliso laceret flumine Iuppiter;
Sed pax, et niveis gratia curribus,
Tranquilliusque animi candor inambulet;
Atque in longa fluens saecula faustitas.
Huic gratus magis est sortis amoenior
Vultus, cui rigidae frontis imagine
Adversa incubuit. Be. Pectora quod gravat,
Aeternum nihil est. Iam teneo sinus,
Quos vovi toties. Iam fruor aureae
Lucis temperie; iam levibus super
Portata a zephyris nubibus impero,
Atque infra patriam rideo turbinum,
Et lapsa invalidis fulmina nisibus.
Gaud. et Beth. Sic quisquis patiens Numinis integer
Sub labente stetit sorte, meretur ut
Stet regno positus, quo nequeat suam
Sors adversa manum, aut spicula mittere.