Latin
FIDUCIA IN DEUM, SIVE BETHULIA LIBERATA., ACTUS IV., SCENA SECUNDA. Vagao decernit quocumque demum modo agere ut Iudith Holoferni
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 4.4.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
At impetrabo. Ferre quae demum potest
Nocumenta, si se vultui ostendat Ducis?
Placebit oculis? Placeat: Assyriis timor
Quis inde castris imminet? Non est Draco.
Qui visus imis toxicum iniciat fibris:
Non est Medusa, cuius aspectu viri
In saxa rigeant. Femina est: ergo potest
Capi viri prudentia, et nostrae quoque
Servire palmae. Parte, qua Rison latens
Malum vetetur, video non modicae spei
Fulgere radium. Nempe Bethuliae in sinu
Consilia portat: quis sit armorum vigor,
Quis apparatus, quod virum robur, manus
Quam firma muros teneat; arcenda fami
Quam multa Cereris copia; assultu premi
Qua parte possit Civitas, nostri Ducis
Minore damno. Molle mulieri dedit
Natura pectus, pervium affatu, et patens
Verbis fluentis gratiae. Quidquid latet
Mulieris animo conditum abstrusum, nocens,
Gratia Holofernis eruet. Frontem exserat
Sereniorem, gratiam in linguam evocet,
In verba nectat, et supet cilium grave
Benignitate mitiget; aperta est via
Ad ima cordis. Ilicet sponte effluent
Consilia, et omne mentis arcanum evoment.
Hoc impetrabo Feminam Holofernes sciat
Venisse ab urbe, parta iam palma est mihi.
Ipsum mulieris nomen, et gratae decens
Frontis character, sortis est laqueus viro.