Latin
FIDUCIA IN DEUM, SIVE BETHULIA LIBERATA., ACTUS IV., SCENA QUARTA. Contranitente intra Siparium Risonte Vagao Iuditham Holoferni, lines 4.4.4.2.1-4.4.4.2.47
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 4.4.4.2.1-47
Unproofread scanNot analysed yet
Rison. --Nolo. Vagao. Sed frustra. Ri. Abstine.
Vag. Iubet Holofernes. Ri. Iubet in opprobrium meum,
Tuum in favorem. Hol. Quis movet mentes calor?
Quae fervet ira? Va. Postea hoc referam Duci.
Iussa expedivi, Magne bellonae nepos:
Rebus studentem feminam Assyriis habes.
Iu. Bellator ingens, parque sideribus pugil,
Unum levamen feminae afflictae. Hol. Solo
Attolle genua. Quisquis Assyrii petit
Sceptri favores, innocens nostros valet
Subire vultus:ille nos timeat, cui
Rigente Sipylo durius pectus riget,
Virtute eadem frangimus durum gelu,
Mollique menti parcimus. Quae tetulit
Huc causa? Iu. Princeps magne, spes vitae, et salus.
Ho. Ab hoste vitam postulas? Iu. Sed quem pius
Commendat animus Ho. Fortis Holofernem magis
Probavit ira, et hostium fusus cruor,
Iu. In quos amica lenitas potuit nihil,
Oblata quem non mititas flectit, decet
Frangi rigore. Me tamen vultu aspice
Clementiore, et vana trepidantem erige.
Ho. Nil metue, sexus plurimum pro te rogat,
Nitidaeque frontis area, et vultus decor.
Est vilis ira, si quae in imbellem furit,
Habes quod optas Fare, quis rerum status
Vili est in urbe? Iu. trepidus atque ultro sua
Infata pronus. In viris larvae virum
Obeunt per urbis compita, et macie et metu
Exsuca membra, vixque par robur levi
Ferro gerendo: pertinax passim fames
Rabiesque edendi, pertinax pariter sitis
Ignota mensis pocula atque escam rogat.
Ho Quis in urbe miles signa consequitur?
Iu. Levis
Hinc inde vilem raptus in censum Ho. Et tamen
Opponere audent militi Assyrio caput?
Iu. Quid obstinatae mentis, invalidus licet,
Non audet aestus? Ho. Unde tam durus rigor?
Iu. Achior inani corda spe; quo vult, trahit.
Ho. Sed quae scelestus suggerit. vanae spei
Alimenta vivi? Iu. Grandia effatus, metum
Ait, remitte corde; nam tibi Deum
Habes studentem: saeva tempestas licet
Mixtum procellis urbis exitium trahat,
Vis nulla franget Opprimi bello nequit,
Cui pugnat aether. Vetera in exemplum vocat;