# POESIS DRAMATICA, Pars II 4.4.5.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II, FIDUCIA IN DEUM, SIVE BETHULIA LIBERATA., ACTUS IV., SCENA QUINTA Rison, qui ex occulto sermones Holofernis cum Iuditha observavit. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/4.4.5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/4.4.5.2

Res non vacat timore: at in vito tamen
Ferenda nunc est. Exitum tempus dabit:
Utinam secundum! Parva spes fulget boni,
Metus malorum plurimus mentem quatit.
Prudentis esse credo, cunctantem fidem
Praestare verbis feminae. Est animus levis
Qui facile credit. Audii ex latebra omnia:
Sed pauca credo. Civium tantos metus,
Et tam insolentes spiritus una sibi
Constare credam? Possit his pueris fidem
Facere: Risontem cautior sensus decet.
Quis pertinacem credat in populo famem.
Vivaxque ad arma pectus? Ubi stringit fames,
Cadit omne ad arma robur, atque animi vigor.
Non est fidelis Principi, quisquis Deum
Non colit eundem. Vinculum populi et Ducum
Una est religio. Corda non coeunt, ubi
Cultus Deorum scinditur. Hebraeum Deum
Adorat illa; Numini Assyrio genu
Curvat Holofernes. Feminae alienam fidem
Credam vacare fraude, vel solido Ducis
Bono studere? Suspicio non est scelus,
Cum suspicari ratio nolentem iubet.
Timeo experiri Dissident multum sinus,
Et frons, et ora feminae, et blande micans
Nitor oculorum. Gratiam vultu refert,
Sub corde varios fraudis anfractus habet.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml.
