Latin
FIDUCIA IN DEUM, SIVE BETHULIA LIBERATA., ACTUS IV., SCENA NONA. Invenitur in urbe sagitta cum literis ab Angelo iniecta. Hinc spes
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 4.4.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi reperta est? Nic. Urbis in medio foro
Defixa terrae, qua Sacerdotum via
Recta est ad aedes. Oz. Unde venisse autumas?
Num fixa fraude est? iacta num Iudith manu?
Cha. Nihil hic latentis fraudis est. Magno Dei
Consilio in urbem credo iactatam, ut spei
Ferret tabellam nuntiam. Oz. Quis est tenor?
Cha. Sperate: res ad vota succedit: dies
Sepultus ista nocte felices facit.
Stet vigil in armis civis, et vacuus metu,
Iudithque reducem letus excipiat. Mihi
Fidite, futura nuntio: eventus prope est.
Dabat ille, qui vos diligit. Oz. Superi boni!
Amamur astris: nostra quid dubiter fides?
Satis est amari. Affectus hic longam trahit
Boni catenam, quando respondent sibi
Amor et potestas, quodque vult ille, haec valet.
Si noster otiosus aliquando est amor,
Dei otiosus esse non potest amor.
Stet vigil in armis vivis, ut tabula haec iubet;
Sed magis honestae clypeo obarmatus spei
Propius, faventem sortis exspectat diem,
Dum quae spopondit nuntia, eventu probet.