# POESIS DRAMATICA, Pars II 5.2.1.2.51-78

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II, DEI BONITAS DE HUMANA PERTINACIA VICTRIX: SIVE ALPHONSUS DECIMUS, LEGIONIS ET, ACTUS II., SCENA PRIMA. Petrus Manuelem Regis filium suae curae commissum, instituit., lines 5.2.1.2.51-5.2.1.2.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.2.1.2.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.2.1.2.51

Si copiosus nube stringatur vapor,
Abit in trisulca fulmina, et terras ferit,
Rupesque frangit. Man. Tanta vis igni est? Pet. Nihil
Impune tangit. Arborum reges sua
Radice vellit; montium rumpit iuga,
Ferrum in favillam redigit, in cinerem domos.
Rigidumque marmor: ossa pervadit cute
Intaminata: carnibus parcit, face
Absumit ossa: vasa comburit merum
Sine vase in aura pendet: exhaurit merum,
Stant vacua vasa.
Man. Mira, quae narras. Pet. Tamen
Probata saepe. Man Pulchrior sensim dies
Se reddit orbi, siderum illustris chorus
Exstinguit ignes, noxque discedens sinum
Retegit olympo.
Pet. Cura nos ergo vocat
Ad solita pensa Palladis. Eph. Sedes patet,
Monetque tempus.
Pet. Agite: quae memori data
Mandanda menti, exprome. Ep. Qua sese levent
In alta lege gravia, qua mediis natent
Suspensa in auris.
Man. Cernere exemplum libet.
Eph. En ista moles quanta! versatur rotat
Se partem in omnem; verticem inclinat, levat
Se rursum in auras; nutat in dextrum latus,
Et in sinistrum; nec tamen centro excidit.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml.
