Latin
DEI BONITAS DE HUMANA PERTINACIA VICTRIX: SIVE ALPHONSUS DECIMUS, LEGIONIS ET, ACTUS II., SCENA SECUNDA. Alphonsus invisit scholam: audit, quae a Petro doctus est filius, lines 5.2.2.2.49-5.2.2.2.86
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 5.2.2.2.49-86
Unproofread scanNot analysed yet
Mittamus ista. Nate, quis regna optime
Princeps gubernat. Ma. Lege qui caeli regit,
Iuste pieque. Sceptra, quae metuunt Deum,
Diu vigebunt. nesciunt aevum Duces,
Quibus esse vilis Numinis cultus solet.
Al. Quidcumque flectat astra, curarum ultima est,
Qui dicit orbi iura, qui terras regit,
Ipse sibi dura fata in obsequium trahat.
Invita cogere astra mens grandis potest.
Quid tunc agendum, quando decumanos ciet
Mavors tumultus? quando metuendos agit
Bellona fluctus? Ma. Bella fortunat Deus,
Idemque palmam versat alterna vice.
Hic consulendus, Ille si mandat, venit
Ab hoste laurus: ille si prohibet, cadit
Fortuna Martis. Al. Ille si prohibet, traham
Martem obsequentem. Petre quid aniles doces
Ad sceptra natum fabulas? Istud doce
Virtute niti propria, proprio ali quid
Audere Marte, ment e fundari ardua,
Suoque genio. Cuncta qui adscribit Deo,
Est vilis animus, sortis ignarus suae.
Nihilne possit pulchra scintilla aetheris,
Animusque plebe maior? Hic sortem premit,
Quacumque parte turbines motos ciet;
Et servituti subicit fati vices.
Abiectus hebetem, celsus invictum facit.
Talia parentis Regis heredem doce,
Est vis in animo, multus est mentis vigor
Aetate in ista, et dignus imperio calor.
Pet. In quam malignos venimus saecli dies!
Al. O pestis Erebi! tibia offensa est. Vide.
An vulnus aliquod hiet, an assurgat tumor.
Equidem creanti sidera, et terras Deo
Ego si adstitissem, multa meliori modo
Condita stetissent. Tibiam decuit tegi
Obstante sura. Ro. Magne Rex, nihil est mali.
Al. Sic est: creassem plura melius, quam DEUS.