Latin
DEI BONITAS DE HUMANA PERTINACIA VICTRIX: SIVE ALPHONSUS DECIMUS, LEGIONIS ET, ACTUS II., SCENA TERTIA. Petrus ex blasphemia male ominatur Alphonso.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 5.2.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quos tyrannos venimus? quodnam solum?
Quae regna? quasnam barbarae gentis plagas?
Quod clima mundi incolimus? O regna impia,
Blasphema, caelo invisa, Lethaeo satu
Enata regna! digna Lethaeis caput
Sepelire in umbris! Vivimus? In ultus Deus
Patiensque toleras ista? nec flammis pluis?
Nec fulmen urges? nec sinu evolvis maris
Omnem procellam, nosque cum regno opprimis?
Nec terra hiatus pandit, aut ruptum solum
Cum rege regnum absorbet? O Manuel patre
Meliore digne! sanguinem quamvis trahas
A patre, tantum trahere sed nefas cave.
Vae! vae! impiato pectori, quod se diu
Felice iactat scelere; quod tacita poli
Impune transit ira! Si lento venit
Pede poena, tandem Nemesis impellit gradum,
Certumque librat ultor a tergo Deus
Ictum in scelestos. Fulmen ad tempus silet,
At tandem a cuta loquitur elisum face.
Si tamen et alia mitius tolerat Deus,
Scelus arrogantis pectoris gravius ferit.
O nate, patre sanctior, quantum tui
Me cura tangit! Ma. Ne patris mores traham?
Pe. Exempla patrum pondus in soboles habent.
Fluere parentum crimina in natos solent.
Ma Ne metue Petre: maior hanc mentem Dei
Timor coercet. Sanguinem in natum pater
Transfudit; at non impiae nato ingeret
Vitae tenorem. Mente stat fixum, prius
Per mille mortes ire, per ferri minas,
Ignisque flammas, scelere quam indigno ream
Mentem inquinare.
Pe. Manuel, o quantum mihi
Solamen addis! Quidquid in mitem Deum
Violentus ore peccat incesto pater,
Pensabis olim. Vive, quo vivis modo.