Latin
DEI BONITAS DE HUMANA PERTINACIA VICTRIX: SIVE ALPHONSUS DECIMUS, LEGIONIS ET, ACTUS III., SCENA QUARTA. Elphegus in sua eremo Deum pro Rege deprecatur.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 5.3.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Castella, regnum nuper augustum, modo
Vix larva regni! Strage iam late edita.
Cadaverumque strue, nihil tui amplius
In te reperio. Cecidit antiquum decus
Et forma regni: vasta successit lues
Chaosque rerum! sed quod in pectus fluit,
Et dente acuto viscerum fibras vorat,
Nos, nos sceleribus fecimus caelum nocens:
Nos impiata sidera in tristes faces
Per ausa nostra accendimus. Non est Deus,
Ut arbitratur vulgus, inclemens, minax,
Amansque saevi fulminis: sed nos bonum,
Mitem, quietum, et indole benigna pium,
Nos inserenum facimus, immitem, asperum.
Nos fabricamus tela, quis nostrum petat
Severus ultor verticem. At quod est caput,
Si scelera populi transit, in Reges tonat,
Hinc immerentes poena communis ferit.
O magne caeli Rector, vitaeque arbiter,
Vindexque Numen; quem tibi Alphonsus negat.
Hunc tribuo honorem. Cuncta sapiente ordine,
Modo, tenore, lege statuisti: omnia
Sapiente pariter ordine, ac modo regis.
Sed tibi potestas cordium est: si vis, potes
Mutare Regis indolem, et honoris tui
Ingerere amores Istud, ut porro velis,
Valeat profusus sanguis, et merita tui,
Et mors acerba filii. Tanti haud leve est
Pretium cruoris. Unicam impende, o Pater,
Regis saluti guttulam: quantus fremit,
Tantus Tonanti serviet.