Latin
DEI BONITAS DE HUMANA PERTINACIA VICTRIX: SIVE ALPHONSUS DECIMUS, LEGIONIS ET, ACTUS III., SCENA QUINTA. Elphegus ex media oratione in carcerem abducitur.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 5.3.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sat. 1. Hic ipse est. Sat. 2. Sile.
Venemur aure verba. Elph. Prociduam Deus
Populo salutem redde: Non meritus luit
Delicta Regis. Si quod in regem cadit
Facinus, id esse patere materiem tuae
Clementiae. Eadem causa clementem facit,
Iustumque te. Non ardet in poenas manus,
Si scelera desint: nomen amittis pii,
Si nemo peccet: parcere est proprium tibi,
Plectere alienum.
Sat. 2. Commodus fraudi est locus,
Et urget hora.
El. Parce, mi Deus! Sat. 2. Irrue.
Sat. 1. O machinator fraudis! o mundi lues!
Et vile terrae pondus, in casses venis.
Sat. 2. Age, quid olympus possit, exemplo doce.
Precare, caelos rumpe singultu, Dei
Aures fatiga: nemo te nostris dabit
Hinc ire manibus liberum. Sat. 1. Quis me pavor
Retro coercet? Sat. 2. Perage meditatum scelus.
Et me timoris nescium invadit gelu.
Sat. 1. Repetamus orsa Coepta texuntur bene,
Male licet inchoata. Da vinclis manus.
Da colla resti. El. Vinculis nihil est opus
Animo innocenti Sponte, quo vultis, grave
Urgebo senium. Sat. 2. Pone simulatum modum,
Larvamque vitae: scena iam mentis patet
Et virus animi. El. Iura si sequeris, forum
Concede causae: iura si nolis, lubens
Poenas in omnes innocens pectus dabo.