Latin
DEI BONITAS DE HUMANA PERTINACIA VICTRIX: SIVE ALPHONSUS DECIMUS, LEGIONIS ET, ACTUS V., SCENA PRIMA. Icitur fulmine Alphonsi aula, et turbatur. Nactus occasionem, lines 5.5.1.2.49-5.5.1.2.78
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 5.5.1.2.49-78
Unproofread scanNot analysed yet
Alph. Quae me procella afflavit? aut quae me solo
Afflixit ira? Rod. Fulmen: ut credas, Deum
Amabilem indole esse; per nostrum scelus
Fieri severum. Quanta peccamus? tacet,
Dissimulat, ire patitur ad tempus nefas;
Retrahit amice, lene adhortatur, monet
Blande, minatur eminus, deinde et prope
Sua tela mittit: cuncta pertentat, reum
Ut flectat animum. Cuncta si prosint nihil,
Demum coactus fulmen extremum iacit.
Auguste, mente repete, quae Numen tibi
Ingessit animo monita. Per cives lues
Grassata late sustulit florem optimum
Iuvenum, senumque: monuit Elphegus polo
Iubente: monuit Petrus, et tui inclita
Propago generis Manuel innocua prece
Patrem rogavit, debitum magno dare
Tonanti honorem. Deinde ceciderunt minae
Fulminis in aedes; propius et telum tuos
Afflavit artus: saeva tempestas adhuc
Plures pavendo murmure in poenas furit
Haec sunt Tonantis monita. Iam tandem voca
In tuta sensus, antequam iratus Deus,
Quod inter atros nubium volvit sinus,
Elidat igne fulmen, et Regem opprimat.
Alp. Roderice, quantus pectori incumbis meo,
Et pene frangis! Da locum soli, et moram.
Abi insolentes ignium ut sistant minas.
Impelle studia civium: si quod tamen
Discrimen instet gravius. Alphonsum mone,