Latin
CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 6.0.1
Unproofread scanNot analysed yet
VEritatem praesentem Fabula tegimus. Evergetes Regii sanguinis adolescens ab Aretino Patre, eoque olim Rege, sed iniquitate fortunae ad pastoriciam sortem devoluto, ad contrahendas cum Endoxa Regia vidua nuptias urgebatur; sed severe respuebat, institutione et suasu potissimum Euprepiae, a qua educatus fuerat, quaeque identidem cum ad privatam vitam hortabatur. Igitur huius monitis dissimulat habitum, aspectum, et linguam; Et a suo parente in servum admitti postulat: a quo, iam suum Evergeten se perdidisse exsistimante, in filium adoptatur. Observatus demum proditusque quod nec blaesus sit, neque altero oculo caecus. suspicionem sui facit, et capta maiore experientia deprehenditur esse Evergetes. et tandem Endoxae desponsatur. Annal. Passav. ad Ann. 1664. Data Passavii. Reverendiss. ac Celsiss. Principi Episcopo, 1665.