Latin
CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS I., CHORUS. Vitae publicae fraudes deteguntur.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 6.1.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Nolo. colore defluo
Illusa corda fallis:
Illudis, ac illuderis,
Aliosque, teque captas.
Ep. Vides coronam? Id. Non volo.
Meros alit chelydros.
Ep. Meros chelydros? Id. Vertici
Impone. An experiris?
Ep. Utcumque serpens mordeat,
Grata tamen est corona.
Viden' catenas, aureas
Notas beatitatis?
Id. Sunt vincula mentis liberae.
Incinge colla. Cernis?
Ep. Utcumque colla vinciat,
Grata tamen est corona.
Assume sceptra Regia,
Et disce principari.
Id. Et sceptra fraude plena sunt:
Quid me dolore ludis?
Propius medullas inspice:
Haec Principi minantur.
Ep. Utcumque sceptra sint minae,
Mihi tamen aestimantur.
Pulvinar ecce Regium:
Est eminere pulchrum.
Id. Tibi: non mihi. Plumis cycni
Solium tumere credis?
Est spina; spina est undique,
Quae pungit usque mentem.
Ep. Utcumque spina torqueat,
Grata tamen est amanti.
Id. Sed non mihi. Non tanti emo
Nocitura. Ep. Stulta, deses,
Ignava non intelligis:
Indigna es hoc honore.
Id. Indigna saepe est dignior.
Ringare: non movebis.