Latin
CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS II., SCENA QUARTA. Aretinus ex veste, et addita inscriptione mortuum filium arguit, lines 6.2.4.2.1-6.2.4.2.47
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 6.2.4.2.1-47
Unproofread scanNot analysed yet
Et fascia, et chlamys, et gladius Evergetae est.
Pon. Aretine, quidnam exsistimas? Ar. Quoddam sapit
Res ista monstrum. Nonne dicebas suam
Ivisse ad Euprepiam?
Flor. Iterum dico. Ar. Hoc loco
Euprepia degit? Flor. Ire ad Euprepiam suam
Sed dixit ipse.
Ar. Fraudibus dominum, et dolis
Mendacibus circumvenis. Certe salus
Proxima periclo filii nutat. Pon. Metus
Tibi ipse fingis, nullus ubi metus est mali.
Ar. Suspecta merito est lucta, qua, semper patri
Obtemperare assuetus, Endoxam abnuit.
Pon. Summam timoris explica. Ar. Forsan sibi
Ipse laniantem in viscera mucronem manu
Violenta adegit. forsan infelix dedit
Pendere collum ex arbore. Ah genitor! meum
Natum peremi. Pon. Sponte si periit, Patrem
Quae culpa tangit?
Ar. Quod voluntati obvius
Steti, ac amoris nescium ad amorem impuli.
Pon. Atque inde se peremerit? ferrum sibi
Immerserit? Quod huius indicium exhibes?
Ar. Et fascia, et chlamys et gladius Evergetae
Loquuntur. Pon. At non nuntiant morti datum,
Aliquo latebit nemore. Ar. Sic Superi velint.
Optare, non sperare genitori hoc licet.
Pon. Opima spolia haec arbor Alpheno dedit:
Scrutemur ante cuncta; fors aliquid facis
Absterget umbras.
At. Arborem hac, patriae, ac patri
Moriturus, isto Evergetes spolio induit.
Miserande genitor! Pon. Lege rationis rege
Fluctum doloris. Ar. Pereo! Pon. Florille huc aquam.
Ar. Infauste genitor! durus obtentae preci
Aurem negavi: fascino illectus pio
Patribus ademptam purpuram ambivi, et iubar
Regale frontis, sortis oblitus meae,
Securitatis, gaudii, pacis, boni;
Quod sub mapali rustico Aretinus tuli.
Supplicia facto paria non insons fero,
Ampleque mereor. Arborem hanc, patriae, ac patri
Moriturus. O si Parca rupisset prius
Mihi stamen! una morte periissem. Miser,
Nunc morte gemina. et filii, et mea occido.
Abrumpe vitam Lachesis, ut natum sequar:
Mortis per umbras filii amplexus petam.