Latin
CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS III., SCENA PRIMA. Aretinus ob filium amissum dolore agitur, videturque sibi identidem
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 6.3.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUocumque gradior, filii genius meos
Stat ante vultus. Capto, nec capio tamen:
Sequor, nec assequor: suo est praesens patri,
Fugitque semper: Specto, respectat: loquor,
Ridet modeste: blandior, rursum mihi
Blanditur ipse: lacrimor, lacrimas meo
Detergit ore: fronte maerorem induo,
Maerore prohibet: tacitus haec auri ingerit:
Maerore, genitor, abstine, et pectus gravi
Pondere doloris exime: dolorem mea
Sors non meretur; quando me meis beat
Fortuna votis. Ista mihi nocte, et die
Versat, reversat animus, et pugnant simul
Gaudia dolori, gaudiis dolor. Volo
Premere dolorem gaudio at superat dolor;
Quando, quod adfert gaudium, est umbra: et dolor
Ab orbitate nascitur vera domus.
Quid sit perisse filium, nemo capit
Qui prole caruit. Rursus hic Evergetes
Stetit ante vultus parris, et ridens ait:
Luctum voluptas claudet. At quaenam patrem
Tanget voluptas, quando non fas est meo
Nato potiri? Hic unus omnia mihi erat:
Hoc perdito omnia perdidi Hac rursum volat!
Adsum inquit, O mi nate, quo patrem fugis!