# POESIS DRAMATICA, Pars II 6.3.2.2.44-92

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II, CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS III., SCENA SECUNDA. Evergetes mutato habitu, simulato capilli, vultu, et loquela, lines 6.3.2.2.44-6.3.2.2.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/6.3.2.2.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/6.3.2.2.44

Ar. Fueris misellus hactenus, iam non eris.
Me. Si vis beatum facere me, solus potes.
Ar. Volo. Me. Tuis me servulum servis iube.
Ar. Hoc nolo. Me. Summum sortis hoc duco meae.
Ar. Quod flagitare te decuit, hoc flagitas,
Conferre quod me convenit, ego conferam.
Me Servire sinon sustines servis tuis,
Servire tibi, sed ultimum eservis iube.
Ar. Non impetrabis.
Me. Ergo deceptum prior
Conditio me torquebit. Ar. Aerumnis modum
Conditio melior statuet.
Me. At prohibes tamen
Tuos clientes inter accessum mihi.
Ar. Nolo clientes, nolo famulorum gregem.
Me. Quid ergo?
Ar. Maius genius, et mores tui
Merentur aliquid. Me. Vile quodcumque est, mea
Est merita supra: vilius quoque est, tibi
Maiore gustu serviam. Ar. Hac ipsa prece
Maiora poscis: pertinax seitem bonam,
Quam fugis, habebis Filium te ego mihi
Post fata adopto Evergetae, genitor nisi
Tuus recuset. Mer. Id scio, Patri meo
Equidem placere, sed supra sortem meam est,
Supraque vota.
Ar. Non tamen merita supra.
Inte lucrabor filium, quem sors patri
Iniqua rapuit. Mer. Ast ego partes agam
Servi obsequentis.
Ar. Quod tibi est nomen? Mer. Pater,
Omnisque me familia Meritinum vocat.
Ar. Adludit istud nomini nomen, mei
Evergetae. Illud voce Romana exprimis,
Quod voce Graeca Evergetes. Meritum dedit
Utrique nomen, nominis at nomen dedit
Utrique morum candor, et vitae tenor.
Meritine. Mer. Domine.
Ar. Me patrem posthac voca,
Meritine. Mer. Domine. Parce dum advocem patris
Afluesco. Ar. Totam Evergetae assume indolem,
Mer. Quaqua licebit, genitor, in me Evergeten
Patri exhibebo.
Ar. Sic mihi spondent tua
Virtus, tuusque genius, et morum indoles.
Constabis ista? Mer Filium dum me tuum
Patieris esse, gutta dum calidis fluet
Venis cruoris. Ar. Ergo iam meus es. Mer. Tuus
Et esse cupio vivus, et tuus mori.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml.
