Latin
CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS III., SCENA QUINTA. Litteras, tamquam ab ignoto acceptas exhibet Aretino Meritinus, lines 6.3.5.2.51-6.3.5.2.80
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 6.3.5.2.51-80
Unproofread scanNot analysed yet
Sed unde scripta pagina est? nullum locum
Fini adnotavit. Nate, quid torques patrem?
Si non amarem, dicerem ingratum: tamen
Vel sic parenti gratus es. Vivis: mihi est
Aliquod levamen. Nuntias vivum: cupis
Fortasse quaeri. Saepe sic praeceps rapit
Iuventa in actum; cumque regressus pudet,
Revocari amat. Nihil moror. Raptus ferar
Silvas per omnes. Nullus est nimius labor,
Durusve amori. Nate, tu mecum quoque
Evergetem require. Mer Mi genitor, tuus
Iam quando vivit filius, natum abstine
Me nominare; servus ut dicar, iube.
Vices peregi Evergetae; rursus migro
Sortem in minorem, sed mihi excelsam nimis.
Ar. Sors ista binos sustinet. Nam Evergeten
Natura amanti filium patri dedit,
At te voluntas fecit. Et es, et eris meus
Meritinus, aut Evergetes alter. Boni
Superi, favete, ut perdito ex uno duos
Pater recipiam filios!
Mer. Aut ut vices
Unus duorum penset. Ar. Huc urge gradum
Meritine mecum, qua trahit et amor, et dolor,
Stat mente fixum, non prius somno dare
Levanda membra, quam meus natus mihi
Reddatur iterum. Perge, dispersam trahe
In haec iuventam studia, ut amissam patri
Sobolem reponat. Quisquis inveniet, manu
Condigna studio praemia e nostra feret.