Latin
CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS IV., SCENA TERTIA. Batillus conversationem Meritini cum Euprepia secum expendit, et
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 6.4.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Suspecta res est. Aliquid in puero latet,
Quod non videtur. Sponte profitetur dolum
Fraudemque, non deprensus. Ex voto obtigit
Ubi prima fraudis linea, secundam traho.
Quae prima? quae secunda? Si memet meus
Non fallit error, plenus hic technis puer
Nil humile tentat: Nympha conspirat, monet,
Urgetque coepta et cauta moliri iubet.
Molitur ergo quidpiam. Sed quid; satis
Nondum videtur. Adde. qui blaesus fuit,
Hic expedite loquitur. Haec magni probant
Doli architectum, et conditum produnt scelus.
Non vacua mens est scelere, quae larvam, induit,
Simulare fraudes candidum pectus fugit.
Referam parenti? versus in furiam exiget
Domo scelestum. At exigat. Talem dolus
Poenam meretur. Commodum, en prodit senex.