Latin
CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS IV., SCENA QUARTA. Refert Batillus Aretino, quae acta clam a Meritino cum ignota, lines 6.4.4.2.1-6.4.4.2.48
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 6.4.4.2.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tibi visus uspiam est natus meus
Batille? Ba. Vidi Domine, sed vidi dolens.
Ar. An forte caesum, aut dente discerptum ferae?
Ba. Vivit, valetque filius. Ar. Sed quis dolor
Tetigit videntem? Ba. Moribus quod se tuis
Non usque dignum fingat Ar. Indignum meo
Aliquid patravit filio? Ba. In patris domo
Et ferme in oculis. Ar. Natus in patris domo est,
Quem nemore toto quaero? Ba. Meritinus domi est
Ar. Iterum parentis pectus ingenti feris
Vulnere Batille. Ba. Quod tuus natus domi est?
Ar. Quod non domi est. Ba. At huc modo gressum intulit.
Ar. Sed non meus. Ba. Tuus ipse Meritinus.
Ar. Meum.
Evergeten requiro. Ba. Meritinum tuum
Loquebar. Ar. At quod ille patravit nefas?
Ba Quod architectus fraudis occultus solet.
Ar. In me? Ba. Dolenter profero.
Ar. Profer tamen.
Ba. Scitum dolebis, scire quod nimium petis.
Ar. Suspicio dubii criminis torquet magis,
Quam crimen ipsum Ba. Iuncta solamen dabit
Incertitudo. Ar. Semper in peius fides
Propensa credit omne patratum nefas,
Quod quis patrare potuit. Edic, quod scelus
Meritinus ausus. Ba. Eloquar iusso tuo.
Hic ubi virentem frondium scenam explicat
Umbrosa silva, prodidit fraudes suas.
Matura Nympha (nomen ignotum mihi est, Ignota species)
Nympha consilium hoc dabat:
Tamen cavendum moneo. Dum cedit dolus,
Ne crede nimium. Saepe, qui tectus favet
Dolus nocet deprensus. At rursus Deae
Meritinus haec reposuit: Ex voto obtigit
Cum prima fraudis linea secundam traho.
Quid machinetur, assequi non est meum.
Ar. Cum prima fraudis linea ex voto obtigit.
Traho secundam. Planus est aliquis dolus;
Sed involutum nube penetrare haud licet.
Quae prima fraudis linea ex voto obtigit?
Confundor animo; nec satis clausae patet
Imago fraudis Aliqua non certa dedit
Indicia mentis? Ba. Quidquid hic fraudis latet
Amoris esse suspicor. Ar. Amoris dedit
Indicia? Ba non occulta Namque sic ait:
Cum casus urget exuit vultus amor,
Omnesque formas induit. Ar. quisnam Deae
Vultus monentis? forma qua? vel quis color?