# POESIS DRAMATICA, Pars II 6.4.4.2.49-86

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II, CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS IV., SCENA QUARTA. Refert Batillus Aretino, quae acta clam a Meritino cum ignota, lines 6.4.4.2.49-6.4.4.2.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/6.4.4.2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/6.4.4.2.49

Ba. Statura honesta est, Vultus aspectu gravis,
Matura species, subniger frontis color,
Simulque vegetus.
Ar. Fallor? Euprepiam notas.
Rapuisse patri Evergeten non est satis,
Etiam innocentem rapere Meritinum volet?
Sit licet honestum semitam Euprepiae sequi,
Seseque lege regere privata; tamen
Non usque honestum est, publici pondus boni
Subire nolle; quando quis sensu omnium
Censetur aptus; quando quem hoc pondus iubet
Subire numen. Iste, quem optavi, puer
Quamvis parente rustico natus; tamen
Virtute sortem patris excedit sui;
Olimque magnum publico poterit bono
Firmamen esse. Si domi est Iuvenis, domi
Tenebo clausum Nolo cum Euprepia ineat
Commercium Ba. Ut sit indolis magnae, tamen
Molitur aliquid fraudis.
Ar. Et quidnam putas?
Ba. Domine, impeditae credis hunc linguae? Ar. Probat
Istud loquela: Ba. Tacitus ex antro audii
Diu loquentem, verba sine scopulo fluunt
Non impedita Ar. Blaesulus non est? Ba. Minus
Parente. Ar. Blaesus at fuit? Ba. Puto dolo
Finxisse linguam. Ar. Vera si narras, dolus
Pueri tenetur Ba. Vera narravi, Deo
Firmanda teste. Quodque manifestum dolum
Probare credo. quando supremum Vale
Deae reposuit? Diva, dicebat Vale:
Meritinus esse rursus incipio. Subit
Suspicio mentem, nomine sub isto tegi
Infame quiddam. Ar. O nominis probrum mei,
Scelerate Iuvenis! Ergo sum visus tuis
Materia digna fraudibus? Non est meus
Doli magister; fraudis et tantae artifex.
Tentabo pueri verba: si imponit seni,
Fraudis retectae debitas poenas dabit.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml.
