Latin
CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS V., SCENA PRIMA. Increpitum Meritinum, nec blaesum esse, nec caecum deprehendit non, lines 6.5.1.2.47-6.5.1.2.80
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 6.5.1.2.47-80
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc nempe firmant illa secreto angulo
Commissa verba: quando mi ex voto obtigit
Incepta fraudis linea, secundam traho.
Hoc est amare? in lineam textos dolos
Agere? Mer. Videntem mentis arcanae sinus
Testor Tonantem, nil mali hic actum est doli.
Aret. Si nil mali hic actum est doli, cur tui exitum
Malum timebas? cur revelari dolos
Tua Diva vetuit?
Mer. Diva? quam tectum est nihil!
Ar. Etiam hoc negabis? Nonne dicebat tibi:
Tamen cavendum moneo: cum cedit dolus,
Ne crede nimium. Saepe qui tectus favet
Dolus, nocet deprensus. Haec forsan tegi
Potuisse credis? scelerae non latent diu.
Haec poena semper sequitur occultum nefas,
Prodire tandem Sed quid est illud tuum:
Cum casus urget, exuit vultus amor,
Omnesque formas induit. Quos tu in domum
Iuvenis amores, tacitus, et patre inscio?
Scelerate iuvenis, cede; iam non es meus.
Mer O parce!
Ar. Cede perfide, nec oculos meos
Subire posthac liceat. Exundans dolor
Decernit istud. Siste. Quid si cum dolo
Primo secundus pateat? Hoc non est novum.
Qui fallit uno, fallere in multis solet.
Dic, esne caecus lumine sinistro? an dolo
Mentiris esse? Detege. O fallax caput!
O exsecrande fraudis impostor! Me Pater!
Ar. Patrem reposui: iudicem iam agam tuum,
Qui refugis uti gratia, poenas feres.
Sed quis repente vultus ex vultu emicat?
Ades. Recede. --