Latin
CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS V., SCENA SECUNDA. Aretinus ex quibusdam signis in suspicionem venit, quod Meritinus
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 6.5.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
-Quis mihi mentem rotat
Repente fluctus? Ira desidit licet
Merito excitata. Patris affectus redit,
Seque in medullas tacitus insinuat amor.
An vultus oculos fallit? an hic est meus
Everget es? sic ora, sic oculos tulit;
Sic et serenum frontis explicuit diem:
Sic moribus, sic gestibus, sic indole
Evergetes placebat. At cur se meam
In servitutem tradidit? primus dedit
Aspectus aliquid, aliquid extremus notat.
Sed sorte constans ludit affectus patrem.
Namque Meritinus sest visus mihi
Evergetes Imago semel animo indita
Adhuc inhaeret prorsus, et fallit senem.
Non est; sed est similis tamen, sed quid notant
Ambigua verba epistolae scriptae: Scio,
Videoque calidas lacrimas, causa mei
A te profusas; audio gemitus. Videt?
Non ergo procul est. Ipse testatur: Procul
Numquam recede quamlibet credar procul.
Numquam recedit? Natus ergo meus domi
Mentitus habitum O stultum, et insanum caput!
Nonne tibi claris istud inscripsit notis?
Saepe tibi praesens adsto, tu praesens mihi.
Videor parenti, videoque parentem. An potest
Manifestius se prodere? Haec satis probant
Evergeten hunc esse. secretus quoque
Qui semper animum strinxit, id loquitur amor,
Frena bo motus, blandius puerum alloquar;
Fors veritatis eruam certas notas.