Latin
1.0.1 to 1.0.3
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.0.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
VOluntas, Regina Insulae Liberi Arbitrii, Iura regni Sceptrumque cedit fratri suo Intellectui, persuasione Virtutis eiusdem Sponsae. Princeps, Privatum Comedum, abreptus fama, qua et Voluntatis eximia venustas, et Insulae illius opulentia mitifice celebrabatur, ubi de ea cessione factus est certior, decernit animo nihil non movere, ut Voluntatis affectum sibi demereatur; et anteoccupato connubio Intellectus molimina evertat, priusque regno potiatur, quam Intellectus se in eius possessione stabilitat. Idcirco mentito per habitum sexu, ignotus, sub nomine Rationis Status, una cum Malitia maga sub nomine Politicae (quam matrem suam fingit) assumptis in comitatum Dolo et Hypocrisi, in servum Vitio, in ancillam Adulatione, aulam ingreditur. Excipiuntur a Genio Malo Regis Consiliario, cuius ope ad aurem Regiam pervenit. Hic se exulem, infelicem, exutam regno Principem simulat. Movetur fictis aerumnis ad pietatem Intellectus; perhumaniter eam habet, polliceturque subsidium, ut deperdito regno potiatur. Illa igitur hoc obstricta beneficio, in grati animi obsequium Regi ancillam suam Adulationem, ab arte Musica insignem, dono offert. Post huius in secretiora cubicula abscessum, Bonum Publicum, Regni Secretarius, Regique confidentissimus suadet, ne Rationem Status suspiciat. Concurrunt in eandem sententiam Regina Virtus, Sinceritas primae admissionis Herula, et Genius Bonus, Consiliarius. Haeret anceps Intellectus. Malitia penetrat sensa Boni publici; et ne hic apud Regem praevaleat, ei mortem machinatur. Exsequitur hoc per Dolum concubia nocte, nemine advertente; eiusque vultu et habitu Dolum induit: unde hic sub nomine Boni publici evadit primus Minister Regis. Huius consiliis post eiectas aula Sinceritatem et Astraeam, substitutasque illis Adulatione et Malitia, admittitur ad consilium Regium Genius malus, qui opera veri Boni publici fuerat amotus. Demum Ratio Status occupato Voluntatis affectu, detegit se esse Privatum Commodum, seu Interesse, eiusque nuptias ambit, quae Hypocriseos consilio decernuntur occulte celebrandae. Intellectus iam captus amore Rationis Status, quam ignorat esse Privatum Commodum, agit per Malum Genium, ut et ipsa amori respondeat. Genius Bonus exprobrat Regi hos amores: sed Rex eius dicendi libertate offensus, imponit ei silentium et secessum. Hac occasione Genius malus iacere incipit semina suspicionis de nimia Reginam inter et Bonum Genium familiaritate; quae demum opera Mali Genii in apertum odium erumpunt. Regina Virtus his afflicta confidit se Hypocrisi, quae per simulationem se Pietatem esse fingebat: sed ab hac ipsa dolis irretitur; et a Rege, cooperante Dolo et Malo Genio, tam ipsa, quam Bonus Genius ad mortem condemnantur, Solutus ergo Rex primo matrimonio, ad secundum aspirat cum Ratione Status ineundum.