# POESIS DRAMATICA, Pars III 1.2.11.2.1-67

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS I., SCAENA XI., lines 1.2.11.2.1-1.2.11.2.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.2.11.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.2.11.2.1

Cac. HInc nullus, inde nullus: in scaenam patet
Securus aditus. Sistite: hinc aliquis meas
Strepitus ad aures lapsus est. Num quis latet?
Pon. Hunc in latebras.
Cac. Ede, quisnam illic gradum?
O vana mentis umbra! quid inanes metus
Mihi ipse fingo? Nullus est loco metus,
Adeste rursus.
Pon. Cessit?
Cac. Haudquaquam, at nihil
Refert.
Pon. Quis illic?
Cac. Hostis.
Pon. Est hostis.
Cac. Loco
Firmate gressum. Felium est hostis, canis
Melitaeus: umbras inter offusas ego
Vastum molossum credidi: nempe ex iis.
Qui, subter umbras noctis, insidias parant
In damna vigiles.
Pon. Ergo vigilantem exsere
In omnia oculum, ne quis in nostram ruat
Repente telam.
Cac. Pone sollicitos metus:
In iussa promptus excubo. Si quis gradum
Tacitus propinquum fraudibus nostris ferat,
Monebo signo.
Pon. Seriis mentem admove,
Non tenue nostris rebus est damnum, Dole,
Quod vestiendae filiae nostrae chlamys
Abfuerit illa, dexterae nuper tuae
Praeda, Pietati rapta.
Dol. Consilium hoc dies
Non patitur iste, mutuam quando tulit
Amica nostra, Opinio.
Pon. An reddet brevi?
Dol. Illius usum tempus ad paucum petit;
Mox redditura.
Pon. Spondet hoc aliquis?
Dol. Vetat
Dubium Cacurgus. Adde, quod vestis gravi
Premat lacertos pondere. Incessus levis,
Et expeditus gressus impatiens iugi est.
Cac. Silete.
Pon. An aliquis tacitus adportat gradum?
Cac. Nisi error oculos decipit. Silentium!
Nihil est timoris.
Pon. Nate, dum tempus fluit,
Perdere caveto.
Dol. Quidquid a nostris potes
Sperare studiis, exsequar, nutu impera;
Obtemperabo.
Pon. Quantus affectu ruat
Prono Idokerdus, atque Bulaeae ardeat
Placere, nosti: cuius ut mentem occupet.
Ingressus aulam, Archaetiam sese vocat,
Mendace tectus nomine, et vestis dolo.
Hinc omnis illi fervet obsequiis domus.
Dol. Narrata teneo. Nempe consilio meo
Haec fraus parata est.
Pon. Regium affectum tenet,
Et arbitrata feminam ardenti colit
Bulaea amore. Publicae at cultor rei
Qui semper unus Regium stipat latus
Policarpus, Hostis noster est Quantum potest
Unus nocere! cuius arbitrio oppida
Urbesque parent; quique quam in partem lubet.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
