Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS I., SCAENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.2.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cac. MAgnanime Princeps, regii tectum laris
Iamiam venustas extera ingressa, intimum
Dolore pectus lacerat, et lacrima rigat
Cadente vultus; inter offusas tamen
Maeroris umbras, sanguinis clari micat
Illustre semen.
Syn. Causa quae maestos ciet
E corde gemitus?
Cac. Inscium, o Princeps, rogas.
Videre lacrimas licuit; has praeter, nihil,
Syn. Quod nomen illi est?
Cac. Nomen et gentem silet.
At esse genitam sanguine heroo, indicant.
Venusta frontis linea, et vultus tenor,
Morumque cultus.
Syn. Parte qua mundi venit?
Cac. Procul hinc remota.
Syn. Quam petit terrae plagam?
Cac. Qua forte pietas habitat; hanc lacrimans vocat,
Hanc quaerit unam.
Syn. Cuius auxilium rogat!
Cac. Benignitatem respicit, Princeps, tuam.
Syn. Quae vota anhelat?
Cac. Regias aures petit.
Syn. Ubi moratur?
Cac. Regiae extremum tenet
Afflicta limen; meque, dum redeam, gemens
Exspectat inter lacrimas. An quid iubes
Referre maestae?
Syn. Tuta regales potest
Subire vultus. Nostra pietati domus,
Nostraeque semper gratiae afflictis patent.
Bul. Iustitia, Pietas, prima sunt Regum nota.
Pol. Maiora mundus decora si quaerit, suos
Fallit labores.
Astr. Ille par vivit Diis,
Quisquis superbos calcat, afflictos levat.