Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS I., SCAENA IV.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.2.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Polic. AGnate Princeps sideri, liceat fidem
Tibi probare, quodque sub clauso sinu
Gero reserare. Posco, quod fidum decet
Regis ministrum.
Syn. Fare, securus mei
In te favoris. Publicum quidquid bonum
Petit, serena fronte regnantem decet
Audire. Fare.
Pol. Mentis excelsae est nota
Amica pietas; non nego: internum movet
Haec hospes exul pectoris sensum, et suis
Ad ipsa lacrimis viscera irrumpit: tamen
Quem praesidere huic Insulae, ac leges dare
iussere caeli: stare si regnum cupis;
Diviniorem mente pietatem indue.
Si penetret hospes illa; labetur tui
Columna regni.
Syn. Potior an pietas potest
Urgere Reges?
Pol. Illa, quae populos super
Vigilante cura semper attendit vices,
Decet imperantem; ne sui sceptri decus
Videat tyrannae perfida everti manu.
Agnosco fraudes. Filia Politicae est quidem,
Soboles honestae matris, et gnarae imperi
Rotare frena; sed tyrannorum impia
Imbuta lega, perque fallaces dolos
Pridem erudita, per venenatas vias
Sententiarum ducta, Babyloni aemula
Frontem superbam sideri obtendit, Deo
Adversa semper.
Leu. Illa me extremo procul
Eiecit orbis margine, et probrum dedit
Mundo exsecrandum, Nescium occulti doli
Exosa pectus, fingere Monarchas docet,
Simulare, certis agere praeceptis dolos,
Involvere orbem fraudibus, nullam fidem
servare pactis, prodere, et strage ultima
Sepelire Reges.
Eud. Illa contempto Deo,
Versoque iuris ordine, et legum metu,
Fas omne rumpit: quod libet, licitum facit,
Soloque vivit impetu; atque omni carens
Ratione, sanctae legis obtinuit modum.
Hinc in profundam fraude consilii sui
Trahit ruinam, quidquid excelsam levat
Sub astra frontem.
Syn. Vidimus vastum tamen,
Quacumque ponto cingitur, mundum illius
Parere iuri; et verticem imposito dare
iugo premendum.
Aret. An ipsa, quae prodit sua
Se perdidisse regna; servandi modum
Aliena doceat?
Pol. Ergo si dictis fidem
Exempla faciunt propria, constantem tuo
Ne patere, Princeps, figere in regno pedem.
Syn. Quod nempe sapiat barbaram mentem, doces.
Pol. Quo stare felix publicum valeat bonum.
Syn. An ergo nostris exigi suades plagis?
Pol. Suadeo, quod orat publicae rei salus.
Syn. Tutela sexus fragilis ut viros decet,
Sic illa reliquis altius Reges vehit,
Quae condolente dextera imbellos levat.
Pol. Ante dominante regna tenuisti manu,
Correpta quam per viscera, istius calens
Affectus iret. Ille, quem debes tuis,
Regno, tibique, pectoris sedem prior
Amor occupavit. Debito antique recens
Est posthabendum. Iura iustitiae exigunt,
Ut prima, Princeps, debita exsolvas prius.
Aret. Quam viva stimulat ratio!
Syn. Quam diris agit
Procella mentem fluctibus?
Aret. Mentem rotat
Funesta species.
Syn. Cruda tempestas quatit
Animi medullas. Mente confusus rotor
Et huc, et illuc, nescius certo pedem
Firmare gressu. Capio: quae capio tamen,
Mox fugio rursus: Nec satis compos mei
Agenda renuo.
Aret. O impia! O crudi parens!
Acerba pietas vulneris!
Leuc. Nata o malo
Omine venustas!
Pol. Funerum mater, piae
Exasperatrix mentis.
Eud. Exitium boni.
Pol. Malique origo!
Eud. Publicae pestis rei,
Suspecta species oris, ac vultus color.