Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS I., SCAENA VI.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.2.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
--v ---v -Rursum meo
Spes ardet aliqua corde, Mutantur vices:
Nec qua resedit asperae sortis furor,
Illa perennat sede. Nullius reus
Sceleris, prioris gratiae sin excidi,
Et inane amici nomen in vanum gero.
Alter favoris aemulus primam mei
Sedem occupavit: alteri genio litat
Servilis aula. At genius agnosci quoque
Debeo, Nec ille (fortis excepto ioco
Blandaeque frontis iubare) quo tumeat, habet.
Habet tamen, quo metuat, et primas mihi
Cedat, quod ille feminae mores gerat,
Ad iniqua semper pronior. iam spes redit.
Seseque penitis ingerit, mentis fibris:
iam dignitatis pristinae amissus gradus
Se mihi reponit, Quando ferventis maris
Ebullit aestus; unda, quae latuit freti
Sepulta fundo, surgit, et clarum videt
Rediviva Solem. Regias tenor hic agit:
Occumbit unus, alter exsurgit: tamen
Etiam resurgit ille, qui occubuit prius.
Venusta princeps illa; quae nuper suum
iubar hanc in aulam detulit, scaenam mei
Vertet doloris, Illa iam vinctos tenet
Reginae amores; illa iam Regem suo
Colore inescat; meque, qui prima advenae
Officia in aula praestiti, et Regis dedi
Adire vultus, gratia et magni colit
Tributo amoris: quaeque post dominam pede
Ancilla servo graditur, ubi vidit meos
Mentis dolores, ingemuit altum, gravi
Perculsa sorte: iamque, quod servum decet
Avidum favoris regii, ductu meo
Penetrale subiit Regis, ubi curas graves,
maestasque nubes pectoris grata fuget
Aut arte digiti eburnei, aut vocis sono.
Hac arte mentis regiae affectus emo.
Concentus oris, musicae vocis Caris,
Leporque frontis, pectoris quidam est magus,
Vel clavis animi, ferreos etiam sinus
Ruptura cordis. Illa quid pretio suae
Emptura vocis, quid venustatis dolo,
Oculique compti gratia in votum meum
Opis datura, mente praesaga auguror.