Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS I., SCAENA VII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.2.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Aret. O Qui sub uno pectore alternis minis,
Contrarioque proelio ancipitem mihi
Laceratis animam, dissoni affectus mei,
Spei et timoris, frigoris et ignis: date
Hoc unum onusto pectori, ut saltem brevem
Respiret auram. Nempe fugitivis preces
Committo ventis: pacis optatae sinum
Crudi negatis. Tanta quis stabili ferat
Tormenta corde?
Leu. Premere trepidantes metus,
Prudentis animi est: ratio venientem regat
Fluctum timoris.
Aret. Illa peregrino genas
Mentita stibio Diva, quae Regis fibras
Blande occupavit, illa non parva est seges
Mihi suspicandi.
Leu. Compta, et artifice manu
Inducta forma vultui oblectat parum.
Est ficta tota, tota mendaci genas
Depicta fuco. Noscitur probe: hoc sat est.
Fucata numquam forma prudentem capit.
Aret. Forma ipsa quam vis corda non vincat tamen
Novitas amatur.
Leu. Genius hic vulgi est levis;
Non gloriosae mentis. Et tuus fuit
Eritque semper Sponsus In aliam nequit
Suos amores flectere, nisi iniurius
Suo Synesius nomini.
Aret. Exitio rei
Hanc esse quamvis publicae dicat, tamen
Dum laudat, audit, sequitur obsequio, et colit;
Latentem amoris prodit occulti facem.
Quoties precatur, capitur affatu; et datis
Petita superat: nostra fastidit pii
Documenta amoris: quaeque suspexit prius
Consilia tumidus despicit. Menti hoc gravem
Opinionem mortui affectus parit.
Leuc. Hucusque dubius haesit, an stabilem vagae
Concedat aulam.
Aret. Dubius? Ah! Certum nimis
Accepta produnt munera, et toties tener
In amore vultus. Nulla spes superest, fore,.
Ut sic amatam deserat. iam se labris
Ingessit esca; placuit; et edentis sinus
Adhaesit hamo. Munus, heu, dirum nimis!
Fatale munus! quod mihi quietem eripit,
Pacemque turbat mentis. Hinc animi semel
Tranquillitate perdita, impello gradum,
Illucque praeceps volvor, ubi Siren dolis
In nostra damna saevit, et captum iocis
Ad cruda Regem fata per cantus trahit.
Leuc. Ubi venustas ludit, et bibulae melos
Blanditur auri, saepe non cautus simul
Animus venenum, gemmeo veluti scypho,
Aurove potat.
Aret. Musicae o fallax dolus!
Quae blandiente virus accentu tegis
Imoque sensim pectori infundis malum!
Tu dissonare consonos primum doces,
Iustosque amores. Cantus! O planctus mihi
Non parva causa!
Leuc. Melleum o quondam melos!
At nunc amarae felleus vocis sonus!
Qui vota mentis reprimis.
Aret. In omnem excubans
Partem aemulatio, quaeque pervigilem oculis
Imitaris Argum; si penetrante inspicis
Acie medullas pectorum, tandem mihi
Detege, quod alto corde Synesius regit,
Quod nube mentis celat Hinc socia gradum
Moveamus una. Verone, an falsa ingerat
Suspicio menti somnia, hoc certo lubet
Signo experiri Sequere, qua gressum fero.