Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS II., SCAENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.3.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
VErende Princeps, facilis alloquium tibi
Regina defert.
Ar. Tempore an certo iubet
Obsequio adesse?
Cac. Quo lubet; semper tuos
Prompta in favores. Ipsa si fingi queat
Humanitas, humanior fingi nequit.
Adesse vix me resciit, statim suos
Subire vultus imperat. Quae non Caris
Ex ore? quae non Gratia ex vultu emicat?
Quo gestientis oris indicio tua
Merita recenset? qua voluptate alloqui
Te concupiscit? Unus in cordis sinu,
In mente es unus, unus in votis Deae.
Arch. Adverti amores, quando conclavis mihi
Aditum repandit regii. At certum nihil
Sperare fas est. Generis, et gentis meae
Ignorat illa stemma. Sic aliquod amat,
Quod nescit ipsa, fraude confictum decus.
Cac. Quin Idokerdum quando te noscet, suos
Geminabit ignes. Feminas genius tuus
Delectat: omnes commodis suis student.