# POESIS DRAMATICA, Pars III 1.3.4.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS II., SCAENA IV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.3.4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.3.4.2

Arch. QUid hoc amoenae frontis extersum iubar?
Quo laeta tendis?
Col. Sortis obtentae tibi
Felicitatem nuntio. Regis savor
Me iussit esse liberam, et primum dedit
Locum occupare, pulsa quem tenuit prius
Leucothoe in aula.
Pon. Noster hunc certe Dolus
Dolum paravit.
Arc. Unde tam grandis tibi
Repensa merces?
Col. Serva quod fuerim tua:
Hoc uno honoris culmen inscendi gradu,
Quo te iuvante potior, id tibi quoque
Debere fateor.
Arch. Causa sed quaenam fuit,
Eliminandi se de Leucothoen sua?
Colac. Praesumptuosus mentis inflatae tumor,
Audacia, et superbia, ac nuper gravis
In me patrata iniuria Hanc Regi dolens
lacrimansque vix sum questa, mox ira calens
Exesse ab aula, sede, consilio iubet.
Pon. Hoc est, quod animus ante portendit mihi.
Col. Et exulare iussit.
Pon. Euge nunc laetis fruor!
Exacta ubi est Leucothoa, progressu fluit
Votum secundo. Tuta nunc scaenam potest
Subire Hypocrisis, tuta personam suam
Aulae exhibere. Tela ducatur novas
Facilis per artes: Nemini nostros dolos
Datum est videre.
Ar. Quaere, num culto satis
Instructa amictu, Regium ut limen queat
Adire compta. Publico tandem decet
Illam locare in Sole, per cuius manus
Heroa mente facta designo. Hoc age
Bulen ego adeo.
Pon. Iussa veloci exsequor
Impulsa vento: quamque deposcis, cita
Tibi sisto Divam. Nec tenebrosam est opus
Spectare noctem: tuta iam medio die
Adesse poterit.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
