Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS II., SCAENA V.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.3.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cac. --v-- Fallor? an Nympha es quoque
Regalis aulae?
Col. Nomen ex aula tamen
Non sumo.
Cac. Mores sumis.
Col. Effare.
Cac. At timor
Mihi verba cohibet.
Col. Libere loquere. Cui
Putas timendum?
Cac. Vinculo, quo nos amor
Pridem ligavit. Forte quae celsum premis
Pulvinat ostro, sorte sublimis nova,
Oblita nostri vivis, et nanum biicis.
Cola. Erras, perrenne vinculum nostri nisi
Credas amoris. Non ego inconstans amo:
Hoc nosse te, dilecte, iam pridem scio.
Cac. Scio. Sed honoris splendor antiquos solet
Mutare mores. Dignitas, vulgi tropo,
Fumus vocatur: nempe quod nube improba
Confundat oculos. Unde cum angusto sedes
Sublimis ostro, fumeae nubis sinu
Oculum impedita, forte me parvum nequis
Spectare nanum.
Col. Corporees nanus gigas
Meritis videris.
Cac. Veteris in mentem vocas
Nomina favoris.
Col. Crede, tu semper meis
Haeres medullis, unus illicium meae
Amorque mentis.
Cac. Fuimus hoc olim, tua
Conditio quando vilior medias stetit
Inter puellas: quando iam celso locat
Te dignitas fastigio, parem tuo
Heroem honori diliges.
Cola. Probro meum
Notas amorem. Semper hic eris mihi
Qui umquam fuisti.
Cac. Credere hoc tuto licet,
Te mihi favere?
Col. Quamdiu sanguis meos
Rigabit artus.
Cac. Nullane memoriam mei
Eripiet hora.
Col. Sidera in testes voco.
Cac. O cara Gratia? unicum votum mei
Colacaea cordis!
Col. Gaudii, o Cacotes, mei
Et amoenitatis vena, contracto licet
Sub artuum compendio, eximiam tamen
Adoro pulchritudinem.
Cac. O vocis favus!
Col. O forma vultus!
Cac. O Caris mentis meae!
Col. Narcisse mi!
Cac. Spes, gaudium, et votum meum!
Col. Amor, voluptas, gaudium, votum meum!