Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS II., SCAENA VI., lines 1.3.6.2.115-1.3.6.2.141
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.3.6.2.115-141
Unproofread scanNot analysed yet
Astr. Scelerate! tandem nosceris. Nihil ambigo,
Cacotes, nefande es. Nominum variis lates
Velatus umbris; alius atque alius foris,
Idem sed intus semper: ut poenis caput
Subtrahere possis, nomen immutas: Tua
Quaenam haec proterve audacia, ut vultum meum
Subire tentes? Crimen hoc poena lues.
Cac. Heu me! permius! Ista iustitia est, Fuga
Salus emenda est.
Ast. Nulla te nostro fuga
Eripiet ensi.
Cac. Heu! imminet.
Ast. Fugias licet
Premam fugacem.
Cac. Fida loculorum fides
Nunc serviat periculis.
Ast. Nulla a fuga
Spes est salutis. At,quid Astraeae incitum
Ictum retundit? quid lacessitum vetat
Penetrare ferrum? vel quid obiectu sui
Enervat iras chalybis, atque aciem atterit?
Cac. Ad sustinenda vulnera furoris tui
Haec sola SCUTA serviunt.
Ast. Istud quoque
Rapiam tibi munimen.
Cac. Auxilium date!
Perimor! trucidor! morior! auxilium date.