Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS II., SCAENA VII., lines 1.3.7.2.1-1.3.7.2.61
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.3.7.2.1-61
Unproofread scanNot analysed yet
Bul. QUis iste clamor Regium larem increpat?
Ar. Quid hoc? meusne servus? an quid est mali?
Cac. Parum supremo mortis affultu abfui
Hic dum ministram fidus obsequio tuo
Impendo curam, scelere latronum obruor.
Bul. Palmare facinus! At quis in servum meum
Tendare id ausus?
Cac. Illa, quae stricto fremit
Astraea ferro, pectus in vulnus meum
Signavit ensi.
Astr. Fateor.
Cac. Infontem sine
Causa trucidas.
Astr. Hoc nego.
Cac. Quando tibi
Vel minima nostro crimine offensa est data?
Ast. Semper lacessis improbe.
Cac. Ignota es mihi:
Qui te lacesso?
Ast. Crimen hoc ipsum queror.
Cac. Quae iura, quae lex postulat nullum mihi
Non esse notum?
Arc. Tam levi causa meum
Ferire servum?
Ast. Nescio cuius lari.
Servus ministret: hoc scio, est Cacotes, licet
Parvus statura corporis, tamen haud levis.
Ubicumque Cacotes prodit, in meritas decet
Poenas vocari.
Arch. Somnias dirum caput,
Perverse iudex, spiritus Averno edite.
Cacotis Lepori nomen imponis meo.
Bul. Hunc dignitati Regiae cultum exhibes?
Astr. Hoc est mereri Regium aspectum; palam
Taxare scelera.
Bul. Pergis antiquum novo
Cumulare crimen crimine?
Ast. At cuius ream
Sceleris probasti?
Bul. O improba!
Astr. Hoc non est meum
Nomen.
Bul. Patrati at sceleris agnoscis ream?
Astr. Damnanda non est actio, si quam bonus
Animus honestat.
Bul. Cede, nec sedem amplius
Hanc tenta adire.
Ast. O saeculi infecti lues?
Mores nefandi! quando, quae merita decet
Poena expiari scelera, tutela sua
Defendit aula.
Bul. Scelus inhumanum tua
Virtute sepeli, Archaetia.
Arc. At tangor tui
Animi dolore.
Bul. Iustus est equidem dolor,
Qui pectus urit. Ille, qui vixdum tener
Amor subivit pectora, iam adultus meo
In corde spirat. Unica in binis calet
Pectoribus anima: ac inde, qui mordet tuas
Dolor medullas, ille discruciat meas.