Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS II., SCAENA VII., lines 1.3.7.2.127-1.3.7.2.135
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.3.7.2.127-135
Unproofread scanNot analysed yet
Arch. Illud observa quoque
Primo Ministro ut ordinem, et totam rei
Seriem reveles. Ille progressum rei
Felicitabit.
Cac. Ista sint curae meae.
Agenda nosco. Mole sim nanus licet,
Non nascor hodie. Sunt meae technae mihi,
Meaeque fraudes pectori. Aut Cacotem hodie
Orbi probabo memet, aut dicar nihil.