Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS III., SCAENA X., lines 1.4.10.2.1-1.4.10.2.57
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.4.10.2.1-57
Unproofread scanNot analysed yet
Hyp. INfausta Princeps! astra se inclinent tuo
Animo levamen.
Aret. Quae gravi aerumnae Dea
Solamen addis?
Hyp. Diva ego Pietas vocor,
Exosa mundi publicam lucem, traho
Vitam inter umbras nemoris, et silvas colo.
His ego quietos agere statuebam dies
Procul tumultu, gravia ne mundi mala
Spectare misera cogerer: tandem tamen
Proprios amores vicit in alios amor,
Basis bonorum, Quanta te crucient mala
Iam mente teneo.
Aret. Siccine effussum statim
Per regna, quidquid aula patrarit, volat?
Hyp. Imo silentur omnia.
Aret. Et tuas tamen
Penetravit aures fama per nemorum invios
Tractus silentum?
Hyp. Caelitum munus fuit,
Rescisse cuncta. Sidere allapsus Deus
Mihi scaenam aperuit. Video disruptis tui
Sponsi luptatis efferum ardorem, faces
Infidi amoris video.
Aret. Fraude Archaetiae
Hoc est patratum crimen.
Hyp. O Princeps, agis
Errore mentem. Non ego robur putem
Hoc esse pulchritudini, quae olim dapes
Dabit chelydris, iura cum tumuli obruent
Terra sepultam, Mentis aethaereae aliquid
Sortitus est Synesius, abiectam super
Humum elevatus; quidquid effuso patet
Mundi theatro, permeat; magicis nisi
Irretiatur fraudibus, fucum aemulae
Tuique vultus facile distinguet iubar.
Aret. Quomodo? ubi? quando? quae Eumenis styge eruta
In nostra damna exarsit?
Hyp. Id nondum scio:
At si profusis precibus, excubiis, flagris,
Et denegatis dapibus assuevit pius
Moveri Olympus, spero non longa mora
Videre cuncta. Candidam praesens Deus
Solatur animam. Fide: fidenti pius
Assistit aether.
Aret. Nixa subsidio tuo,
Precibusque fisa, spero maeroris mei
Adesse finem Caelico velut mihi
Recreatus animus nuntio certam spei
Respirat auram. Sancta si pietas mei
Tuas medullas tangit (hoc aequum reor)
Mecum hic morare. Quando vel vultus tui
Serenitatem cerno, vel sancta datur
Frui loquela, pectoris motus cadit.
Et aura amoenae pacis in mentem redit.
Hyp. Quae videor esse? tantus ut mihi affluat
Cumulus honoris?