# POESIS DRAMATICA, Pars III 1.4.8.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS III., SCAENA VIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.4.8.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.4.8.2

Cac. IUssa expedivi.
Syn. Quid novi adportas?
Cac. Nihil,
Quod esse certum existimem: at multum spei.
Syn. Quid retulit illa?
Cac. Quod solet mulier sagax,
Cum quid rogatur. Finxit indignans minas
In fronte et oculis, seque surripuit gradu;
Modestiaeque nube conficta brevem
Texit repulsam; ut gratior menti accidat
Semel negatus, quando se reddet favor.
Eud. Aretae ergo formam caelitem, et vultus notas,
Serenitatem frontis, oculorum faces,
Non antepones gratiae, quae te fugit,
Tuosque mores odit?
Cac. Ignoras dolos
Genii muliebris: odia confingit foris,
Minasque vultu; incendia affectu coquit:
Simulatque displicere, quod summe vover.
Eud. Sit facta vultus ira, sit fictus dolus,
Tuoque demum affectui victas manus
Inimica amica porrigat: poteris tamen
Periurus Aretae. et perfidus, pactam fidem
Rescindere?
Syn. At cui? quae fides umquam data est?
Ridenda profers. Veteris aetatis fides
Rude documentum est. Saeculum hoc nescit fidem.
Et si qua forte restat, hanc vulgus colit,
Non aula Principum.
Eud. O capax scelerum dies!
Audes negare, propriam Regi fidem?
Cac. Affectus omnis exulat, ubi Archaetia
Mentem occupavit.
Eud. O nefas!
Cac. Cave id nefas
Vocare, quod Rex approbat.
Eud. Etiam valent
Errare Reges.
Cac. Quod libet, Reges valent.
Eud. Sed non licet, quidquid libet.
Cac. Dictum est satis.
Eud. Sed dicta nondum percipis.
Cac. Capio satis
Perversa mentis sensa, et oppositum meo
Animum labori.
Eud. Domine.
Syn. Quid frustra es? Sile.
Eud. Aurem benignus exhibe.
Syn. Sile.
Eud. O Dii!
Syn. Quousque tandem? Contumax, necdum siles?
Abscede. Te nec aure, nec dignor meo
Tolerare vultu.
Cac. Qualis audacis tenor?
Quae norma agendi?
Syn. Quam sibi abiectum exprimit
Im mente Regem? Servus imperia mihi
Legesque ponet.
Cac. At nimis pravum tuas
Trahit in abusum gratias. Nihil tamen
Tentasse tanta stupeo, cui tantum licet.
Syn. At unde tantus cordis audacis calor?
Cac. Egressus aequi limites Reginae amor
Auctoritate hunc fulcit, ut regni sibi
Arbitria solus arroget.
Syn. Monstrum refers.
Cac. Patiere, ut Echo resona, quod tota palam
Narratur aula, proferam: minimum tamen
Dixisse reputa. O si penetrarent tuas
Sensus in aures! Illa Reginae data
A te potestas, huius arbitrio stetit,
Hic imperavit: unde plebs unum colit,
Unum verentur aulici. Solum deest
Ut arrogatis iuribus nomen quoque
Regale iungas, ipse Rex tota palam
Coletur urbe.
Syn. Quidquid hic audet suo
Tentare fastu, facile moderabor: solo
Facile superbas frondium affligam comas,
Quae dignitatem Regiam obfuscant. Caput
Regis coronat melius excisum manu
Vindice papaver, quam superbificis micans
Diadema gemmis, vel peregrino iubar
Auro diescens.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
