Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS IV., SCAENA I.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.5.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Bul. QUid ais? parentem ponis, et tuam negas
Sobolem Idokerdum?
Pon. Stirpe mentita meum
Se finxit esse filium, numquam tamen
Fuit, vel esse potuit. Ancillam puta,
Quam rere matrem: me facit servam mea
Conditio Regis illius, cuius genu
Magni verentur Principes; cui accidunt
Sceptra et coronae, cuius ad nutus sonat
Mavorte terra; cuius imperiis mare
Classe tabulatur; cuius armatam timent,
Amant inermem dexteram mundi plagae,
Cui iura subsunt pacis, et belli vices.
Bul. Iam gloriosi nominis splendor meae
Infusus auri, sit licet vero minor;
Cor vellicavit, perque secretas vias
Rimatus aditum, cordis in medio tenet
Amoris aulam.
Pon. Merita sic poscunt sua,
Unus ut ametur. Ipse sic quondam parens
Summus Deorum, praemio ut amoris sui
Danaes Amorem ferret, exutus iovem
Vultu Idokerdum sumpsit, et nimbo aureo
Vestitus, alto a Virgine exceptus sinu est.
Bul. Intelligo, quem diligam: ah nosco probe,
Amoque nimium.
Pon. Nimius affectus nequit
Amantis esse, quando, quod amatur bonum,
Meretur omnem pectoris amorem. Licet,
Suadetque, ratio, suadet extersi nitens
Oris venustas; quaeque, nisi carpas, fluit
Aetatis aura, postulat amores. Ama.
Bul. Absiste verbis: aura facundis cadens
Violenta labris pectore latentem nimis
Inflammat ignem; iamque defecto labat
Vigore corpus. Siste, et ardentes sinu
Flammas amoris tempera aspectu mei
Grato Idokerdi.
Pon. Prompta ad obsequium volo.
Bul. O Idokerde! Si astra te metam mei
Dedere cordis, cur tibi iungi veter?
Quaecumque Virgo incendio nostro parem
Flammam experitur; audet, insano ruit
Amens calore; id unicum spectat, cui
Affixit animum, seque discrutiat suis
Afflicta votis. Lenta si veniat malo
Medicina nostro, certa mors animam rapit.
Si sola pectus igne succendit tui
Allata fama nominis; si me procul
Dissitus amore vulneras, quid non calor
Vicinus ausit? Dulcis o flammae furor,
Quam me iniquitas! Pectus in tenues abit
Cineres solutum.