# POESIS DRAMATICA, Pars III 1.5.13.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS IV., SCAENA XIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.5.13.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.5.13.2

Cac. Astraea, quo sic maesta? quo luctu gravis?
Col. Ubi sunt rigentis chalybis audaces minae?
Ubi dextra flammans? ubi supercilii gravis
Superba nubes? Ergo Bellonae efferum
Ponis tumorem, teque compressis minis
Benigniore frontis obtutu induis?
Astr. Quamvis nec ensem criminum ultorem manus
Armata gestet, nec supercilio vetus
Insideat ira, pectus aut cinctum truci
Umbone rigeat; sum tamen, quam me vides,
Astraea, et illa astraea, sub cuius pede
Toties, nefande criminum incentor, tua
iacuit tyrannis.
Colac. Sortis adversae vices
Huc impulere improvidam.
Cac. Fateor, prior
Conditio saepe vile, et indignum iugum
Pati coegit, quando felicis manu
Carui patroni: at quando iam felix viros
Inter potentes censeor, nil me tua
Percellit ira, et rideo vanas minas
Vi destitutas.
Astr. Fuimus! o rerum vices!
Fuimus timori crimini, et nostrae manus
Ferrum reveritus orbis, ad legum modum
Iurisque normam vixit, et solio stetit
Virtus fidesque At fuimus; et nostri cadit
Cultusqui, honorque Quid super miserae mihi est,
Nisi ut recedam Regia, et tantis caput
Traham ex procellis. Ite magnorum lares,
Aulae potentum, magna vitiorum atria,
Theatra scelerum; digna quae fugiat Themis.
Pand. Tandem molestos impia amovit gradus,
Abiensque dubio pectora absolvit metu.
Colac. Eat, unde numquam redeat. At in aulam tuum
Pandime reditum gratulor.
Pand. Tandem patet
Qua fraude fuerim pulsus augusta domo.
Et iussus exulare. Policarpus mei
Pars prima luctus, primus incentor mali
Ipse Policarpus vidit errorem suum
Meque revocavit.
Cac. At quis? Eudaemon adest,
Thraso superbus ille, quem Regis favor
Unum colebat, subditi vulgi timor
Unum pavebat; ille iam sese minor,
Humilisque sortis fata retroactae gemit.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
