Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS IV., SCAENA XV.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.5.15.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hyp. QUam vana spes mortalium est! quaeque
Euntis instar rivuli, nec se suo effluit
Fonti reponit.
Eud. Omnibus tamen magis
Est fluxa Regum gratia, ac aulae favor.
Qui nuper alta sortis excelsae rota
Populo invidendus sederam in praeceps datus,
Vix umbra vilis squalido inserpo solo.
Hyp. Fortuna, quae te vulnerat, nostram quoque
Affligit animam; sique fas esset, meum
Pro te cruorem spargerem: at nondum tamen
Necessitas hoc poscit. Hinc, quod est mihi
Et auro, et orbe carius, gemmam tibi
Mali in levamen offero.
Eud. O magnum tui
Portentum amoris! Diva, quae tuas movet
Pietas medullas?
Hyp. Qua soleo miseris opem
Praestare semper. Legis hoc fixi mihi,
Quemcumque miserum videro, levamen dare.
Non hic nitorem attende, sit quamvis suo
Precio aestimandus? sed magis gemmae insitam
Vim contuere. Mox, ubi in nostras manus
Volente caelo venit, et voto, et prece,
Pioque ritu, et thuris accensi sacro
Est consecrata odore; quo tantae genus
Virtutis hausit inditae; ut si quis manus
Dextrae annulari gestet in digito; illico
Eum sequatur gratia, ac hominum favor.
Tolle, et secundis gratiam auspiciis lege.
Eud. Quae est ista pietas? iste in immeritum favor?
Hyp. Hae sunt Tonantis gratiae, quas per meam
In te refundit dexteram.
Eud. Quantum tuus
Me liberalis dexterae stringit favor.
Debere tanto plura me fateor tibi,
Quod in immerentem congeras tantum boni.
Hyp. Reddantur illi gratiae, a cuius manu
Venere dona. Numini acceptum refer,
Quod Numen offert.
Eud. Ibo spe plenus mei
Sub Regis ora, quemque surreptum gemo,
Virtute gemmae redditum affectum legam.
Hyp. Confide: Quamdiu dextrae inhaerebit tuae,
Miranda cernes.
Eud. Spem tuus candor facit.
Hyp. Ignara Pietas fallere est, nec te doli
Involvet arte. Perge, nec dubita: Otius
Miranda cernes: Quae tamen damno tuo
Vidisse doleas. Stulta spes caecum trahit.
Qua te in favores Principis gradi aestimas,
Hac in ruinam pergis: occasus tuus,
Quae vis sit illa, teste documentum dabit.